Abies
Abies est altitudo contemplationis, ut in Isaia: “Ponam in deserto abietem,” quod in gentilitate Dominus contemplationem posuit.” Abietes, potentes et infructuosi. Per abietem, sancti angeli, ut in Propheta: “Abietes non adaequaverunt summitatatem eius,” quod comparatione illorum angelorum ille primus angelus altior fuit.