Mors
Mors est exstinctio vitae saecularis, ut in Iob: “Qui exspectat mortem, et invenit,” quod sancti funditus se ab hoc mundo mortificare volunt, sed non possunt. Mors, superbia, ut in Iob: “Consumat brachia illius primogenita mors,” quod bona opera impii superbia, quae fuit primum peccatum, destruet. Mors, diabolus, ut in Apocalypsi: “Habeo claves mortis et inferni,” id est, potestatem super diabolum et membra eius. Mors, supernum odium, ut in Psalmis: “Et formido mortis cecidit super me,” id est, timui ne supernum odium praevaleret mihi. Mors, peccatum, ut in Psalmis: “Ne unquam obdormiam in morte,” id est, ne unquam requiescam in peccato. Mors, poena aeterna, ut in Paulo: “Qui talia agunt digni sunt morte,” id est, digni sunt poena aeterna.