Sabbatum
Sabbatum est quies mentis et quies aeternitatis, ut in Isaia: “Erit sabbatum ex sabbato,” quod qui . . . . quiescit in mente ab iniquitate, quiescit postmodum in aeterna felicitate. Per Sabbatum torpor et negligentia, ut in Ieremia: “Et deriserunt sabbata eius,” quod maligni spiritus, quosquos negligenter et desidiose vident contorpescere ab utili opere, immunda quaedam circumferre faciunt per affectum in cogitatione. Per Sabbatum opera sanctitatis, ut in Levitico: “Sabbata mea custodite,” id est, opera sanctitatis, in quibus ego quiesco, exercite.