Ethiopia
Ethiopia, mundus iste, ut in Iob: “Non adaequabitur ei topazion de Ethiopia,” quod nullus de hoc mundo, quantumlibet splendidus fuerit, comparari potest Christo, qui est Patris sapientia. Ethiopia, gentilitas, ut in Psalmis: “Ethiopia praeveniet manus eius Deo,” quod populus Iudaicus praeveniet. Ethiopia, coetus reproborum, ut in Habacuc: “Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae,” id est, contemplatus sum latitudinem reproborum pro iniquitate esse damnatam.