Meridies
Meridies est Christus, ut in Iob: “Quasi in nocte, sic palpabunt in meridie,” quod ac si esset [sicut caecutit? ] peccator, sic caecati erant Iudaei in claritate Christi Meridies, ascensio Christi, ut in Psalmis. “Et meridie narrabo,” id est, assertionem eius praedicabo. Meridies, tribulatio, ut in Cantico: “Ubi cubes in meridie,” id est, in quibus quiescis in persecutione. Meridies, fides, ut in Genesi,” Abraham angelos suscepit in meridie, id est, in ferventi die. Meridies, sacra Scriptura, ut in propheta: “Impegimus in meridie,” quod haeretici in sacra Scriptura per pravum intellectum offendunt. Meridies, ardor charitatis, ut in Genesi: “Ad auram post meridiem,” quod iam a charitate Dei per peccatum homo corruerat.