Animalia
Animalia sunt quatuor evangelistae, ut in Ezechiele: “Similitudo hominis in animalibus,” quod Christo satagunt. Animalia, sancti in Ecclesia, ut in Psalmis: “Animalia tua habitabunt in ea,” quod iusti in Ecclesia ex fide vivunt. Animalia, cupidi, in Ezechiele animalium abominatio depicta erat in pariete, quam cupidorum apud se pravitatem in necessitate iniqui depingunt. Animalia, duo crucifixi cum Christo latrones, ut in Habacuc: “in medio duorum animalium,” quod in medio duorum latronum Christus suspensus est.