Glarea
Glarea est mens instabilis, ut in Iob: “In cavernis terrae, vel super glaream,” quod haeretici apud hos demorantur auditores, qui dolosas et instabiles mentes habent. Per glaream reprobi, ut in Iob: “Dulcis fuit glareis + cocyti,” quod in illorum mentibus dulcis est diabolus, + quod modo per fluxam instabilitatem ad aeternum luctum tendunt: quod + Cochiton luctus dicitur