Damascus
Damascus est diabolus, ut in Cantico: “Quae respicit contra Damascum,” quod discretio nostra astutias debet praevenire diaboli. Damascus, massa reproborum, ut in Isaia: “Ecce Damascus desinet esse civitas;” quod non reprobi semper permittentur hic demorari. Damascus, Romanum imperium, ut in Isaia: “Et peribit fortitudo Damasci;” quod potestas Romani imperii cessabit, et Christi potestas, quae aeterna est, regnat.