Terra
Terra est Christus, ut in Iob: “Terra data est in manus impii,” quod Christus tempore passionis suae traditus fuit ministris diaboli. Terra, regnum coelorum, ut in Isaia: “In terra sua duplicia possidebunt,” quod in regno coelesti, electi beatitudine simul et corporis gaudebunt. Terra, Virgo Maria, ut in Psalmis: “Et terra nostra dabit fructum suum,” id est, Maria suum peperit Filium. Terra, Ecclesia, ut in Iob: “Quando ponebam fundamenta terrae,” id est, quando constituebam apostolos Ecclesiae. Terra, plebs Israelitica, ut in Iob: “Qui commovet terram de loco suo,” quod plebem Iudaicam Dominus de terra fugari permisit. Terra, societas scribarum et sacerdotum Synagogae, ut in Iob: “Terra, de qua oriebatur panis in loco suo, igne subversa est,” id est, sacerdotes et scribae, a quibus sanctae praedicationis refectio procedere debuit, invidia erga Christum conversi sunt. Terra, gentilitas, ut in Iob: “Ut pluerent super terram absque homine in deserto,” id est, ut praedicaret in populo gentili, qui, derelictus a Deo, a nullo praedicatore instruebatur. Terra, quilibet sanctus, ut in Iob: “Longior est tibi terra mensura eius,” quod contemplationem viri sancti magnitudo Dei excedit. Terra, quilibet subiectus, ut in Iob: “Terram ungula fodit,” quod praelatus subiectum suum fortis operit, exemplo emollit. Terra, corpus nostrum, ut in Genesi: “Terra es, et in terram ibis,” quod corpus nostrum de terra sumptum est, et ad terram revertetur. Terra, mens sancta, ut in Genesi: “Et producat terra herbam virentem,” id est, ostendat in publicum devota mens actionem congruentem. Terra, mens prava, ut in Iob: “Non invenitur in terra suaviter viventium,” quod videlicet sapientia non moratur in mente desideriis carnalibus subiecta. Terra, terrena sapientes, ut in Iob: “Loquere terrae, et respondebit tibi,” quod etiam terrena sapientes aliquid instructionis in nostra nobis contemplatione afferunt. Terra, infirma actio, ut in Iob: “Dabit pro terra silicem,” id est, pro actione infirma conferet robustam. Terra, quilibet, ut in Paulo: “Terra enim super se venientem suscipiens imbrem,” id est, auditor super se instruentem amplectens praedicationem. Terra, domestica familia, ut in Iob: “Si adversum me terra mea clamet,” id est, si domestica familia mea [de] me conqueritur. Terra, minores in Ecclesia, ut in Cantico: “Audiat terra verba oris mei,” id est, auscultent minores plagam praedicationem meam. Terra, Antichristus, ut in Isaia: “Vae terrae alarum cymbalo,” id est, maledictus Antichristus qui superbiae volatum sonabit. Terra, infernus, ut in Iob: “Ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine,” id est, ad infernum tenebris plenum, et obscuritate mortali obsessum.