Paradisus
Paradisus est sancta Ecclesia, ut in Genesi: “Plantaverat autem Deus paradisum,” quod Deus instituit sanctam Ecclesiam. Paradisus, serenitas mentis, ut in Cantico: “Emissiones tuae paradisus,” quod quidquid de mente tua producis, delectabile et suave. Paradisus, gloria temporalis, ut in Genesi: “Quae universa irrigabat, sicut paradisus,” quod tota gloria temporalis ad tempus nitere videtur. Paradisus, gaudium coeleste, ut in Apocalypsi: “De ligno paradisi, quod est in paradiso Dei mei,” quod qui mundum, et carnem et diabolum vincet, Christo sine fine perfruetur in coelesti gaudio.