Fulmen
Fulmina sunt sententiae ultimi iudicii, ut in Iob: “Mittet contra eum fulmina,” quod gravem in iudicio eius contra diabolum in membris suis proferet sententiam suam, dicens: “Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius.”