Virga
Virga est verbum manens, ut in Exodo: “Tenuit caudam, versaque est in virgam,” quod electi in uno eodemque Christo Deum et hominem credunt esse Dominum. Virga, humanitas Christi, ut in Paulo: “Et virgam Aaron, quae fronduerat,” quod humanitas Christi, veri sacerdotis, omni sanctitatis decore fulgebat. Virga, potestas Christi, ut in Psalmis: “Virgam virtutis tuae (emittet Dominus ex Sion,)” id est, potestatem fortitudinis suae producet ex populo Iudaeorum. Virga, vexillum crucis, ut in Exodo: “Tulitque Aaron virgam coram Pharaone (1081A),” quod ordo praedicatorum vexillum crucis coram regibus et principibus praedicabat. Virga, mater Christi, ut in Isaia: “Egredietur virga de radice Iesse,” id est, procedet Maria de progenie Iesse. Virga, fides, ut in Exodo: “Virgam tolle in manu tua, in qua facturus es signa,” id est, fidem rectam imple in operatione, per quam debes operari miracula. Virga, correptio, ut in Psalmis: “Virga tua et baculus tuus,” id est, correptio et consolatio tua, “Ipsa me consolata sunt.” Virga, congregatio iustorum, ut in Psalmis: “Redemisti virgam haereditatis tuae,” id est, a potestate diaboli exuisti haeredes regni tui. Virga, castigatio divina, ut in Ieremia: “Virgam vigilantem ego video,” id est, electionem divinam electos tangentem ego aspicio. Virga, terror legis, ut in Iob: “Auferet a me virgam tuam,” id est, legalem timorem. Virga, divina persecutio, ut in Ieremia: “In virga indignationis eius,” id est, in percussione districtionis eius. Virga, sententia iudicis, ut in Isaia: “Et percutiet terram virga oris sui” id est, damnabit peccatores sententia iudicis sui.