Vir
Vir est Christus, ut in Ieremia: “Femina circumdabit virum,” id est, virgo Maria concipiet Christum. Vir, intellectus, ut in Evangelio: “Voca virum tuum huc,” id est, collige ad te sensum tuum, et spiritualiter intellige me. Vir, animus noster, ut in Genesi: “Deditque viro suo, qui comedit,” quod caro peccati delectatione polluta animum quoque ad consensum trahit. Vir, diabolus, ut in Psalmis: “A viro iniquo libera me, Domine,” id est, a diabolo, qui amator est iniquitatis, libera me. Vir, error animae, ut in Evangelio: “Et hunc quem habes, non est tuus vir,” id est, non sponso, videlicet sano intellectus, copularis, sed in adulterio erroris meretricaris. Per viros robusti quique et spirituales, ut in Iob: “De quo cecinerunt viri,” quem praedicaverunt doctores in bono opere robusti. Per viros haeretici, ut in Psalmis: “Viri sanguinum declinate a me,” id est, o haeretici, qui per deceptionem animarum sanguinem bibitis, fugite a me. Per viros quinque sensus corporales, ut in Evangelio: “Quinque enim viros (habuisti),” id est, sensibus quinque corporis tui adhaesisti.