Harundo
Harundo significat sacram Scripturam, ut scriptum est in Apocalypsi. “Et angelus, qui loquebatur mecum,” hoc est, Filius, paternae voluntatis nuntius, “habebat harundinem auream,” hoc est, sacram Scripturam, divina sapientia rutilantem, “ut meteretur civitatem,” + ad mensuram capacitatis doceret communem Ecclesiam, “et portas eius,” qui alios defendunt. “Et civitas in + quadra posita est,” quod quatuor latera habet Ecclesia, fidem, spem, et charitatem, et operationem, quae dicuntur aequalia, quod quantum credit, tantum sperat; et quantum sperat, tantum amat; et quantum amat, tantum operatur. Harundo significat instabiles: unde Dominus de Ioanne: “Quid existis in deserto videre? Harundinem vento agitatam?” quod videlicet non asserendo, sed negando intulit. Ioannes enim harundo vento agitata non erat, quod nec terrore concussus est, nec timore seductus: sed stabilis in timore Dei permansit. Harundo significat gentilem populum, iuxta illud: “Harundinem quassatam non confringet,” quod in carne Christus veniens gentilem populum iam desperatum ad veniam revocavit, quod venit salvare, quod perierat. Harundo significat vitiosos, iuxta illud: “Increpa feras harundinis,” id est, destrue haereticos, qui in palude vitiorum commorantur, vel, qui sacrae Scripturae fallaciter adversantur.