Plaga
Plaga est percussio dura, ut in Iob: “Manus plagae meae aggravata est super gemitum meum,” id est, maior est percussio quam sentio, quam dolor quem ostendo. Plaga, tribulatio transitoria, ut in Isaia: “Et percutiet Dominus Aegyptum plaga, et sanabit eam,” quod Dominus electos suos, quandiu in praesentis vitae tenebris sunt, modo tribulatione atterit, modo vero consolatione erigit. Plaga, aeterna damnatio, ut in Ieremia: “Plaga inimici percussi te,” quod aeterna damnatione, quae diabolo debetur, Dominus reprobos fecit. Per plagam, correptiones, ut in Psalmis: “Amove a me plagam tuam.” Per plagam, peccata, ut in Evangelio: “Et plagis impositis abierunt,” quod daemones, primis parentibus nostris peccatis inflictis, recesserunt. Per plagam, afflictiones, ut in Exodo: “Mittam omnes plagas meas super cor tuum,” quod omnes afflictiones imponit Dominus diabolum. Per plagam, praesentes adversitates, ut in libris Regum: “Arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum,” id est, emendabo eum per correptionem et praesentes adversitates, quibus electos suos soleo emendare.