Limen
Limen est coetus primum Veteris Testamenti, ut in Ezechiele: “Mensus est limen portae,” quod Christus antiquorum patrum merita apud se dinumerat. Limen, fides, ut in libris Regum: “Manus Dagon abscissae erant super limen,” quod opera diaboli, qui superstitionis curiositate ad aeternam iustitiam perducit, destructa sunt per fidem. Nam Dagon piscis tristitiae interpretatur in superliminaria domorum et in intentionibus animarum.