Arena
Arena est calamitas huius vitae, ut in Iob: “Quasi arena maris haec gravior appareret,” quod miseria, quam patimur, ad instar arenae et ponderosa et multa est. Arena, humiles, ut in propheta: “Posui arenam terminum mari,” quod ad vincendum tumorem superborum Deus humiles posuit. Arena, instabilitas huius saeculi, ut in Evangelio: “Qui aedificavit domum suam super arenam,” id est, mentem suam semper huius mundi instabilitate fundavit. Arena, civitas coelestis, ut in Genesi: “Multiplicabo semen tuum super arenam quae est in littore maris,” quod electis suis omnipotens Deus tale spirituale confert augmentum, ut sanctitatem illorum civium, quae in sancta coelestis patriae soliditate sunt, in quantum possunt, imitentur.