Allegoriae in universam sacram scripturam
Pseudo-Hrabanus
Text CC-BY-SA Corpus Corporum
(corresponding to Patrologia Latina 112:849d–1088c)
Word of the day: Fundamentum (rss)
———
Praefatio
Quisquis ad sacrae Scripturae notitiam desiderat pervenire, prius diligenter consideret quando historice, quando allegorice, quando anagogice, quando tropologice suam narrationem contexat. Has namque quatuor intelligentias, videlicet historiam, allegoriam, tropologiam, anagogiam, quatuor matris sapientiae filias vocamus, ad cuius inquisitionem plena ipsarum agnitio totius, quod ei inest, secreti, sic manifestatio nisi illarum prius inquisita cognitione, pertingere nequimus. Mater quippe Sapientia per hos adoptionis filios pascit, conferens insipientibus [incipientibus] atque teneris potum in lacte historiae; in fide autem proficientibus, cibum in pane allegoriae; bonis vero et strenue operantibus, et operibus bonis insudantibus, satietatem in sapida refectione tropologiae; illis denique qui et ab imis per contemptum terrenorum suspensi, et ad summa per coeleste desiderium sunt provecti, sobriam theoricae contemplationis ebrietatem in vino anagogiae. Historia ad aptam rerum gestarum narrationem pertinet, quae et in superficie litterae continetur, et sic intelligitur sicut legitur. Allegoria vero aliquid in se plus continet, quod per hoc quod locus [F. loquens] de rei veritate ad quiddam dat intelligendum de fidei puritate, et sanctae Ecclesiae mysteria, sive praesentia, sive futura, aliud dicens, aliud significans, semper autem figmentis et velatis ostendit. Tropologia quoque et ipsa, sicut allegoria, in figuratis, sive dictis, sive factis, constat: sed in hoc ab allegoria distat quod allegoria quidem fidem, tropologia vero aedificat moralitatem. Anagogia autem, sive velatis, sive apertis dictis, de aeternis supernae patriae gaudiis constat, et quae merces vel fidem rectam, vel vitam maneat sanctam, verbis vel opertis, vel apertis demonstrat. Historia namque perfectorum exempla quae narrat, legentem ad imitationem sanctitatis excitat; allegoria in fidei revelatione ad cognitionem veritatis; tropologia in instructione morum ad amorem virtutis; anagogia in manifestatione sempiternorum gaudiorum ad desiderium aeternae felicitatis. In nostrae ergo animae domo historia fundamentum ponit, allegoria parietes erigit, anagogia tectum supponit, tropologia vero tam interius per affectum quam exterius per effectum boni operis, variis ornatibus depingit. Dum enim haec, de qua loquimur, sacra Scriptura verba historiae simpliciter narrat, quasi inchoando fundamentum aedificii iactat, et dum per allegoriae exercitium fidei mysteria pandit, fabricam mentis in amorem veritatis extollit: dum vero per anagogiae sublimitatem de aeternis supernae patriae gaudiis disserit, quodammodo tectum superponit: dum autem mysticum in tropologia, intellectum per contemplationum investigat exercitium, de quo loquimur, spirituale aedificium diversis virtutibus, tam iis quae intus ad Dominum quam quae extra pertinent ad proximum, per mortalitatis venustatem quasi distinctis pulchrorum colorum varietatibus ornat. Cum igitur constet has quatuor sacrae Scripturae intelligentias, omne quod et [F. ei] inest secretum revelare, nobis considerandum est quando secundum unam solam, quando secundum duas, quando secundum tres, quando etiam secundum omnes simul quatuor intelligi velit. Cumque primum haec omnia hoc modo, duce ipsa veritate, indagaverimus: secundo necesse est ut quibus quotve modis res de quibus tractat accipere possimus, studiose perscrutemur. Pro eo namque quod una nonnunquam eademque res nihil sibi naturaliter insitum habet quod, quantum ad humanum duntaxat corporale commodum et incommodum spectat, et probari et reprobari valet: ipsa nimirum una eademque res non solum diversam, sed et adversam aliquando in Scriptura sacra significationem habere potest. Ut enim, exempli causa, de innumeris tria proferamus: et aquae, cuius flumina fluunt de ventre credentis, est aqua contra quam psalmus [Psalmographus] orat, ne aquae eum tempestas demergat; et item camelus, qui per toramen acus transit, est et camelus de quo Rebecca, viso Isaac, descendit: est quoque leo qui vicit de tribu Iuda; est leo qui circuit, quaerens quem devoret. Quis enim nesciat, quantum horum trium significata ad invicem distent, cum tamen unumquodque significantium unum atque idem sit. Cumque ita sacram Scripturam de rebus loquentem audimus, proprietates qualitatum iisdem rebus naturaliter visitare [insitas] studiose inspiciamus, et tunc evidenter scire poterimus, qua sive in bona videlicet sive in mala significatione, iuxta quod narrationis quam contexit series exigit, eas exigere debeamus. Tertio oportet ut quibus quotve modis nomina de quibus tractat, tam hominum quam locorum, Hebraica sive Graeca interpretari debeant, perquiramus, quod magnam nobis interpretationibus propriorum nominum aedificationem proponit. De iis autem rerum significationibus et nominum interpretationibus secundum suas duas intelligentias, modo secundum tres, modo vero secundum omnes simul quatuor ad nostram aedificationem tractat. Quod vero de quatuor iis intelligentiis breviter quaedam superius diximus, pluresque quarumdam huiusmodi rerum, quae ad praesens animo occurrere potuerunt, ponere simul et exponere decrevimus diversitates, et quasdam huiusmodi nominum in medium proferre interpretationes, ut ex [iis] quae in sanctorum Patrum expositionibus invenire poterimus, nostram nostrique similium, si qui tamen sunt, imperitiam instruamus.
Ut autem Lector quaesita totius [F. ocius] possit invenire, docens [F. voces] ad eas pertinentes res de quarum diversis significationibus loqui proponimus, secundum ordinem quo litterae semivocales et mutae vocalibus coniunguntur, hoc modo proponimus: [now see left frame]