Deliciae
Deliciae sunt eloquia divina, ut in Iob: “Super omnipotentem deliciis affluens;” id est, ad noscendum sacrae Scripturae eloquium deliciis abundabis. Deliciae, gaudia, ut in Ezechiele: “In deliciis paradisi Dei fuisti;” quod reprobus ille angelus in supernae amoenitatis gaudiis fuit.