Cutis
Cutis est quilibet reprobus terrenis vacans, ut in Iob: “Cutis mea aruit;” quod ii, qui rebus terrenis immoderate arescunt, ab humore divinae dilectionis arescunt. Cutis, quilibet infirmus, ut in Iob: “Cutis mea denigrata super me,” quod infirmi, qui sunt in Ecclesia veniente persecutione obscurantur. Cutis, mollities, ut in Ieremia: “Adhaesit cutis eius ossibus;” quod spirituale robur mollities carnalis invasit. Cutis, peccatum, ut in Iob: “Saccum confeci super cutem meam,” id est, per rigorem poenitentiae delevi peccatum.