Vestis
Vestis est caro Christi, ut in Apocalypsi: “Et vestitus erat veste aspersa sanguine,” quod Christus apparuit in similitudine carnis peccati. Vestis, charitas, ut in Evangelio: “Et super vestimenta mea miserunt sortem,” quod tanta res charitas est, ut nullus eam nisi integram et per sortem, id est, per divinam gratiam possit habere. Vestis, sancta Ecclesia, ut in Paulo: “Gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam;” quod quasi quadam veste Deus Ecclesiam suam indutus est, qua nec pravitatem in actione, nec simulationem in intentione exercet. Vestis, quilibet munditiae studens, ut in Evangelio: “Sprevit autem eum Herodes, indutum veste alba,” quod Christum in electis suis, qui victoriae munditiae student, diabolus in reprobis sprevit. Vestis, martyres Christi, ut in Evangelio: “Et vestem coccineam circumdederunt ei,” quod sanctis martyribus usque ad sanguinem resistentibus Dominus induitur. Per vestimenta, sententiae sacrae Scripturae, ut in Genesi: “Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, Iacob induit Rebecca,” quod sententiis sacrae Scripturae plebi Iudaicae spiritualiter mater gratiae quas apud se servant in secreto populum exornavit gentilem.