Arma
Arma sunt virtutes spirituales, ut in D. Paulo: “Per arma iustitiae a dextris et a sinistris,” id est, bona opera in prosperis et in adversis. Arma, cor reproborum, ut in propheta: “Descenderunt in latum cum armis suis,” quod ruerent in interitum, cum corporibus suis. Arma sunt aperte impugnationes, ut in Psalmis: “Confringet arma,” id est, manifestas destruet impugnationes. Arma, nequitiae diaboli, ut in Evangelio: “Omnia arma eius auferet,” id est, omnes nequitias eius annihilabit.