Stipula
Stipula est infirmitas hominis, ut in Iob: “Et stipulam siccam persequeris,” id est fragilem infirmitatem meam tentationibus aggrederis. Stipula, mens instabilis, ut in Psalmis: “Et sicut stipulam ante faciem venit,” quod mentem instabilem flatus huc illucque tentationis impellit. Stipula, reprobi, ut canticum Exodi: “Quae devoravit eos sicut stipulam,” quod Dei reprobos et aridos levesque condemnat.