Salsugo
Salsugo, est desiderium bonum, ut in Iob: “Et tabernacula eius in terram salsuginis,” quod delectabiliter quiescit in mente eum desiderante ardenter. Salsugo sanctitas, ut in Psalmis: “Terram fructiferam in salsuginem,” quod animam, quae boni operis fructum ferre solebat, Dominus ad sterilitatem cadere nonnunquam permittit.