Novacula
Novacula est quilibet praedicator, ut in Isaia: “Radet Deus novacula conducta, in iis qui trans flumen sunt, caput,” quod mentem eorum qui in Ecclesia sunt baptizati, ab omni sorde vitiorum per praedicatores suos emundat. Novacula, quilibet impius, ut in Psalmis: “Sicut novacula acuta fecisti dolum” id est, . . . . . . . et expedite, quibuscunque vales, perficis malum. Novacula, poenitentia, ut in libris Regum: “Novacula non ascendet super caput eius,” [scilicet] Samuelis, quod in mente Christi nulla fluxa cogitatio fuit, quae per poenitentiam resecari debuit.