Ager
Ager est mundus, ut in Evangelio: “Homini qui seminavit bonum semen in agro,” id est, Christo, qui sparsit praedicationem in mundo. Praepara corpus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, id est, sentes iniquitatum evelle, et corpus ad frugem retributionis excole. Ager bonum opus, ut in Evangelio ager emitur propter thesaurum, quod bonum opus exercetur propter coeleste desiderium. Ager, Scriptura sancta, ut in Iob: “Agrum non suum demetunt,” quod Scripturam sacram, quae sua non est, haeretici pervertunt. Ager officium praedicationis, ut in Cantico: “Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum,” quod et Christus ab arcano Patris, et Ecclesia a secreto contemplationis ad officium egrediuntur praedicationis. Ager, populus Iudaeorum, ut in Genesi: “Egressus est ad meditandum in agro inclinato iam die Isaac,” quod in fine mundi egressus est de coelo Christus ad docendum in populo Iudaeorum. Ager, populus gentilis, ut in Psalmis: “Pulchritudo agri mecum est,” id est, uniuscuiusque viri religiosi sanctitas apud me ad remunerationem compensatur. Ager caeremonia exterior, ut in Evangelio: “Erat autem filius senior in agro,” quod populus Iudaicus litterali sensu contentus exteriora curabat. Ager, cuiuslibet vita negligentis, ut in Parabolis: “Per agrum viri pigri transivi,” id est, vitam cuiuslibet desidiosi inspexi, “et ecce totum repleverant urticae et spinae,” quod in corde eius prurientia desideria punctiones vitiorum pullulant. Ager est praesens sancta Ecclesia, ut in Genesi: “Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni,” quod sanctificata est Ecclesia de sanctitate Christi, de cuius plenitudine nos omnes accepimus. Ager, patria coelestis, ut in Parabolis: “Consideravit agrum, et emit eum,” quod studiose discat Ecclesia, quae sunt gaudia vitae perennis, et pro eis laborare non cessat.