Carbones
Carbones sunt virtutes, quae erant in Christo, ut in lege plenum carbonibus . . . thuribulum pontifex tulit in Sancta sanctorum, quod corpus plenum sanctis virtutibus Christus levabit ad coelos. Carbones, sancti qui in fine cum Domino iudicabunt, ut in Psalmis: “Cadent super eos carbones, quod reprobos perfecti sancti cum Domino iudicabunt. Carbones, ardores poenitentiae, ut in Parabolis: “Carbones ignis congeres super caput eius,” id est, bonis operibus tuis inimicum tuum ad poenitentiam commovebis. Carbones, incendia charitatis, ut in Psalmis: “Nubes transierunt, grando et carbones ignis,” quod abundante iniquitate et praedicationes et comminationes in multis salubres cessabunt, et flammae charitatis refrigescent. Carbones sancti viri, ut in Ezechiele: “Ut carbones ignis ardentis,” id est, ut sanctorum virorum Dominum in occultis amantium. Carbones, bona exempla, ut in Psalmis: “Cum carbonibus desolatoriis, id est, cum exemplis bonis, vitia vastantibus. Carbones, peccatores, ut in Psalmis: “Carbones succensi sunt ab eo,” quod multi ab ardore iusti desiderii extincti peccantisque nigri a Deo succensi et illuminati sunt. Carbones iniqui in malis suis perseverantes, ut in Ieremia: “Denigrata est super carbones facies eorum,” id est, ipsos valde iniquos in pravitatibus suis servaverunt.