Gressus
Gressus sunt bona opera, ut in Iob: “Tu quidem gressus meos dinumerasti,” id est, ut renumerares opera mea, ea apud te numerata habuisti. Gressus, actiones cuiuslibet impii, ut in Iob: “Arctabuntur gressus virtutum eius,” quod opera impii, quae modo fortiora esse videntur, destituentur. Gressus, mentis motus, ut in Iob: “Et cunctos gressus meos dinumerat,” quod omnes nostros internos motus Deus agnovit. Gressus, merita sancta, ut in Psalmis: “Gressus meos dirige secundum eloquium tuum,” id est, merita bona informa in me, iuxta id quod sacra Scriptura docet. Gressus, profectus spirituales, ut in Cantico: “Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis,” quod valde speciosi sunt Ecclesiae profectus in exemplis.