Rex
Rex est Deus Pater, ut in Evangelio: “Regi, qui fecit nuptias filio suo,” id est, Deo Patri, qui Ecclesiam coniunxit Christo. Rex, Christus, ut in Iob: “Cumque sederem quasi rex, circumstante exercitu, eram tamen morientium consolator,” quod Christus, quamvis super beatos regnet in coelo, consolatur tamen per spem veniae poenitentes in terra. Rex, Spiritus sanctus, ut in Parabolis: “Rex, qui sedet in solio suo, dissipat omne malum intuitu suo,” quod Spiritus sanctus in viro sancto destruit in mente hominis peccatum inspiratione sua. Rex, sancta Trinitas, ut in Isaia: “Regem in decore suo videbunt oculi eius,” quod sanctam Trinitatem interna gloria sua contemplabuntur electi. Rex, praedicator, ut in Parabolis: “Regem locusta non habet,” quod Antichristi adventum, praedicatorem gentilitas non habuit. Rex, vir quilibet sanctus, ut in Psalmis: “In virtute tua laetabitur Rex,” quod scit vir sanctus non ex sua esse virtute, sed ex divina, quod in se vitiorum tyrannidem quasi rex fortis potenter premit. Rex, quilibet iniquus, ut in Iob: “Sicut regem, qui praeparatur ad praelium,” sic iniquus quilibet qui se parat per superbiam resistere Deo. Rex, peccatum, ut in Iob: “Et calcet super eum, quasi rex, interitus,” quod pravum quemlibet sine ulla contradictione premit peccatum, quod eum ad mortem perducet aeternam. Rex, diabolus, ut in Iob: “Ipse est rex super omnes filios superbiae,” quod sub dominio diaboli sunt quicunque contra Deum et proximum superbiunt. Per reges angeli, ut in Iob: “Cum regibus et consulibus terrae,” quod, si homo non peccasset, requiesceret cum angelis, qui cum Deo regnant in coelo, et nobis consultum praebent in terra. Per reges, praelati, ut in Psalmis: “Et nunc, reges, intelligite,” id est, per intellectum considerate sollicite, o praelati, qualiter vestros regere debeatis subiectos. Per reges viri sancti, ut in Iob: “Et reges in solio collocat in perpetuum,” quod qui illicitis in se motibus resistendo bene semetipsos in praesenti regunt, cum Domino in perpetuum regnabunt. Per reges sensus interni, ut in Parabolis: “Noli regibus dare vinum,” id est, ne permittas rationales sensus tuos carnis voluptate fatuari. Per reges, qui de castitate superbiunt, ut in Iob: “Balteum regum dissolvit,” quod in illis, qui de castitate inaniter gloriantur, pudicitiae eius cingulum strangi nonnunquam permittit. Per reges quilibet superbus, ut in Apocalypsi: “Et procedunt ad reges totius terrae, praeparare eos in praelium,” quod exemit spiritus immundos per suggestionem ad electos huius saeculi, ut excitent eos ad contradictionem divinorum praeceptorum. Per reges, sensus corporales, ut in libro Iosue: “Ponite pedes vestros super colla regum istorum,” quod sensibus in se corporalibus viri per puritatem internorum affectuum suorum dominantur.