Vestimentum
Vestimentum est humanitas Christi, ut in Apocalypsi: “Habebat in vestimento suo scriptum: Rex regum, et Dominus dominantium,” quod Christus homo omnia regit, et omni creaturae dominatur. Vestimentum, sancta Ecclesia, ut in Iob: “In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,” quod in multitudine haereticorum perturbatur sancta Ecclesia. Vestimentum, bonum opus, ut in Isaia: “Vestimentum tibi est, esto princeps noster,” id est, bonam operationem exerces, esto praelatus noster. Vestimentum, corpus nostrum, quo anima nostra induitur, ut in Isaia: “Et vestimentum mixtum sanguine erit in combustione, et cibus, ignis,” quod corpus pollutum libidine in gehennali erit concrematione. Per vestimentum ordo fidelium, ut in Psalmis: “Quod descendit in oram vestimenti eius,” id est, gratia, quae pervenit usque ad eum qui ultimus est in ordine fidelium. Per vestimentum viri sancti, ut in Cantico: “Et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris,” quod sanctitas fidelium sanctitati orationis adaequatur. Per vestimentum opera iustitiae, ut in Iob: “Et scidit vestimenta sua,” id est, per discretionem distulit bona opera sua. Per vestimenta opera divina, ut in Iob: “Praeparavit quidem vestimenta, sed iustus vestietur illis,” quod pravus nonnunquam habet eloquia divina per intellectum, sed iustus induetur per effectum. Per vestimenta membra corporis nostri, ut in Ecclesiaste: “Omni tempore sint vestimenta tua candida,” id est, membra corporis tui a sorde libidinis munda. Per vestimenta, bona exempla, ut in Evangelio: “Et imposuerunt eum super vestimenta sua, ne nudus ambulet,” id est, nisi conservet dona gratiae sibi collata, ut eis privatus appareat.