Oculus
Oculus est intentio cordis, ut in Evangelio: “Si oculus tuus fuerit simplex,” id est, si intentio tua fuerit pura. Oculus, claritas intellectus, ut in Psalmis: “Conturbatus est in ira oculus,” id est, ira impediebat intellectum meum. Oculus, mens contemplantis, ut in Psalmis: “Turbatus est a furore oculus meus,” id est, mens mea valde timet iudicium tuum, quando de Deo cogitat. Oculus, internum desiderium, ut in Iob: “Ad Dominum stillat oculus meus,” id est, ad Dominum fluet desiderium meum. Oculus, intimus amicus, ut in Evangelio: “Si oculus tuus scandalizaverit te, erue eum,” id est, si intimus amicus tuus ad malum te trahit, abscinde a te familiaritatem eius, ne eam sequaris ad malum. Oculus, opus, ut in Evangelio: “Trabem autem in oculo tuo non consideras,” id est, crimen in opere tuo non deprehendis. Oculus, intuitus exterior, ut in Propheta: “Oculus meus depraedatus est animam meam,” id est, in peccatum per exteriorem affectum prorui. Oculus, quilibet praedicator, ut in Parabolis: “Oculum videntem, et aurem audientem, Deus fecit utrumque,” quod ex munere est divino, ut et bonus doctor et auditor. Oculus, haereticus, ut in Parabolis: “Oculum qui subsannat patrem suum, et despicit partem matris suae, effodiant eum corvi de torrente;” quod haereticum, qui Christum et praedicationem Ecclesiae contemnit, a communione fidelium eiicere debent praelati, qui sanctis doctrinis insistunt. Per oculos sancti prophetae, ut in Cantico: “Oculi tui sicut columbae super rivos aquarum,” quod sancti prophetae, qui futura prospiciunt, simplicitati et sacrae Scripturae insistunt. Per oculos praedicatores boni, ut in Genesi: “Pulchriores sunt oculi eius vino,” quod praedicatores Evangelii doctoribus Veteris Testamenti excellentiores sunt. Per oculos praedicatores mali, ut in Psalmis: “Obscurentur oculi eorum,” quod pravi doctores dum ag re nolunt quod intelligunt, ad hoc etiam quandoque perveniunt, ut caecati, quid agere debeant, ignorent. Per oculos apostoli, ut in Psalmis: “Defecerunt oculi mei,” id est, Dum ego in passione mea de Patre meo confido, discipuli mei per mentis infirmitatem deficiunt. Per oculos sensus spiritales, ut in Cantico: “Oculi tui columbarum,” quod interni sensus devotae animae simplicitati insistunt. Per oculos doctores Iudaeorum, ut in Ieremia: “Defecerunt oculi eorum, quod non erat herba,” id est, doctores, ideo evanuerunt, quod internum spei virorem non habuerunt. Per oculos consiliarii diaboli, ut in Iob: “Oculi eius velut palpebrae diluculi, quod consiliarii Satanae ad tenebras auditores suos trahunt, et tamen claritatem se eis infundere simulant. Per oculos praedicatores Antichristi, ut in Iob: “Hostis meus terribilibus me oculis intuitus est,” quod diabolus sanctam Ecclesiam per Antichristi praedicatores plurimum terrebit. Per oculos concupiscentiae illicitae, ut in Genesi: “Et aperti sunt oculi amborum,” quod post peccatum ad terrena contra Dominum in anima humana illicitae concupiscentiae erant. Per oculos cogitationes, ut in Iob: “Qui inclinaverit oculos suos non salvabitur,” et qui humiliaverit cogitationes mentis suae, veram salutem consequetur. Per oculos superbi motus cordis, ut in Iob: “Quasi magna cogitans attonitos habes oculos,” id est, ac si sublimia de te pertractes, in mente superbis. Per oculos asperiores aspectus, ut in Iob: “Pepigi foedus cum oculis meis, ne cogitarem de virgine,” id est, a vanitate compescui exteriorem actum meum, ne de ea cogitare repellerer. Per oculos populi, ut in Cantico: “Vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum,” id est, ad delectationem me traxisti, o Ecclesia, in unanimitate populorum tuorum.