Annulus
Annulus est signaculum fidei, ut in Evangelio: “Date annulum in manu eius,” id est, fidem in opere suo. Per annulum liber Evangeliorum, ut in Exodo, per quatuor arcae angulos erant quatuor annuli, quod quatuor partes Ecclesiae, libri quatuor Evangelistarum decorant. Per annulos germina aeternae beatitudinis, ut in Exodo: “Et fundes in vectibus annulos aureos,” quod pro bonis, quae nunc exercemus operibus claram perpetuitatem, et perpetuam claritatem possidebimus.