Exploratores
Exploratores sunt reprehensores, ut in Genesi: “Exploratores estis; ut videretis infirmiora terrae, venistis,” quod iniquorum proprium esse solet, ut aliorum vitia explorent, si forte aliqua in eis infirma deprehendant quae accusent. Exploratores, duo Testamenta, ut in Iosue: “Misit Iosue ad Iericho exploratores,” quod Christus duo Testamenta ad Ecclesiam destinavit. Exploratores, praedicatores, ut in libro Numeri: “Reversi sunt exploratores terrae,” quod praedicatores praedicatione sua redeunt ad semetipsos