Nitrum
Nitrum est perversa mens, ut in Parabolis: “Acetum in nitro, et qui cantat ut carmen cordi pessimo,” quod prava mens, quando corrumpitur, de corruptione deterior efficitur, sicut nitrum fervescit et ebullit quando acetum mittitur in eo. Nitrum, exterior carnis munditia, ut in Ieremia: “Si laveris te nitro, tamen a peccati macula munda non es.