Dies
Dies est Pater et Filius, ut in Psalmis: “Nuntiate diem die,” id est, praedicate Patrem de Filio. Dies, angelus Gabriel et virgo Maria, ut in Psalmis: “Dies diei eructat verbum,” id est, angelus nuntiavit Mariae. Dies, diabolus, ut in Iob: “Pereat dies, in qua natus sum,” id est, damnatus sit diabolus, per quem seductus sum. Dies, prosperitas pravorum, ut in Ieremia: “Diem hominis non desideramus,” id est, prosperitatem saeculi non concupivi. Dies, status malorum, ut in Evangelio: “Et quidem in hac die, quae ad pacem tibi,” id est, in hoc statu tuo, quem tenes in pace. Dies, delectatio peccati, ut in Iob: “Dies illa vertatur in tenebras,” id est, utinam praevideatur, ad quantam obscuritatem peccati delectatio hominem pertrahat! Dies, tempus, ut in Ecclesiaste: “In die bonorum ne immemor sis malorum,” id est, in tempore quietis noli immemor esse perturbationis. Dies, calor tentationis, ut in Evangelio: “Pondus diei et aestus,” id est, onus tentationis et tribulationis. Dies, aeternitas diei, ut in Psalmis: “Tecum principium in die virtutis tuae,” id est, una tecum essentia in aeternitate maiestatis tuae. Dies, illuminatio mentis, ut in Iob: “Unusquisque in die suo,” quod unusquisque electus in illuminatione mentis suae reficere debet proximum suum. Dies, claritas quietis internae, ut in Genesi: “Sanctificavit Deus diem septimum,” quod per claritatem quietis internae homo Deo consecratur. Dies, patria coelestis, ut in Cantico: “Donec aspiret dies,” id est, donec claritas patriae coelestis erumpat. Dies, incarnatio Christi, ut in Psalmis: “In die mandavit Dominus,” quod in luce incarnationis suae misertus est mundo. Per diem homines redempti, ut in Iob: “Non computetur in diebus anni,” [id est] inter redemptos homines apostata angelus ad veniam non pertingat. Per diem opera bona, ut in Psalmis: “Novit Dominus dies iustorum,” quod approbat opera sanctorum.