Cives
Cives sunt fideles, ut in Paulo: “Vos estis cives sanctorum et domestici Dei,” id est, socii sanctorum. Cives, Iudaei persequentes, ut in Evangelio: “Cives autem eius oderant illum,” quod infideles Iudaei persecuti sunt Christum. Cives, daemones, ut in Evangelio: “Abiit et adhaesit uni civium,” id est, coniunxit se antiquo hosti, qui est unus daemonum.