Herodes
Herodes significat diabolum, iuxta illud figurativae Ecclesiae in Actibus apostolorum: “Misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia;” quod diabolus, qui rex est omnium malorum, non cessat mittere nefandas bellatorum suorum catervas ad afflictionem fidelium. “Occidit enim Iacobum, fratrem Ioannis, gladio;” quod quosdam qui divinae gratiae familiares exstiterant, per hoc quod vitia sua colluctando subegerant, pestifera persuasione trucidavit. Iacobus enim luctator, Ioannes Dei gratia dicitur. “Videns enim quod placeret Iudaeis, apposuit apprehendere et Petrum:” quod non solum minores aut mediocres diabolus tentare nititur, sed et summos in Ecclesia viros, agnitione Dei et virtute constantiae praeditos velut invitos et renitentes aggreditur, considerans hoc ingratum fore Christianae fidei, quibus ipse praeest inimicus. Petrus agnoscens vel firmus interpretatur. Per Iudaeos, omnes inimici Christi vel Ecclesiae significantur. “Erant autem tunc dies Azymorum;” quod procul dubio tribulatio fidelium magna est solemnitas inimicorum. “Quem cum apprehendisset, misit in carcerem;” quod postquam inimicus fidelem animam, . . . . . tentationum laqueis irretire . . . . . statim coarctat eam in omnimodam tribulationem, et hinc inde tentationibus et malignis spiritibus et pravis hominibus, de quibus apte subiungitur, quod “tradidit quatuor quaternionibus militum custodiendum.” Adhibitis enim satellitibus suis, qui per quatuor mundi climata fideles intus et exterius inquietare non cessant, custodit inimicus animam etsi deluctantem, nondum tamen plene consentientem, donec eam ad plenam voluntatem suam adducens valeat devorare. Quandiu enim in ea lucet aliqua scintilla boni acerba est dentibus inimici. Unde sequitur: “Volens post pascha producere eum populo;” ut videlicet sibi subditis, qui per mala delectatione sua et consensu fidelis animae quasi paschalem fecerant iucunditatem, plenum et perfectum gaudium exhiberet, dum consentientem animam ad actum usque perduceret. Quod si forte fecisset, nisi pro huius supplicantis Ecclesiae devotio subvenisset. Nam dum “Petrus servabatur in carcere, oratio fiebat sine intermissione ad Deum pro eo.” Non est aliquatenus dubitandum, plurimum valere tribulatis deprecationem Ecclesiae totius assiduam. “Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus;” quod cum inimicus tam diu fidelem exagitasset tentationibus . . . . consentientem usque ad actum, produceret in tam profunda tam obscura tamque densata tentatione negligenter agit virilis prius edoloravimus: a daemonibus quippe et pravis hominibus circumvallatus iam fuerat compede dilectionis atque consensus astrictus. “Et custodes ante ostium custodiebant carcerem:” quod maligni spiritus ad hoc omnimodis invigilant, ut obtruso peccatori confessionis aditu tribulatio tentationis nullo modo minuatur; sed potius aucta roboretur. Sed quae spes in tanta necessitate? quid ei profuerunt orationes Ecclesiae? Audi: “Et ecce angelus Domini astitit;” quod Christus magni consilii angelus adiuvare fidelem suum paratus fuit. “Et lumen refulsit in habitaculo carceris,” quod divina gratia corruscavit in mente peccatoris, in qua locum prius habuerat tribulatio anxiae tentationis. “Percussoque latere Petri excitavit eum:” quod increpata eius socordia de conversione monuit, dicens: “Surge velociter;” ac si animae diceret: Cito resiste tentationi, cui diutius consensisti: “Surge,” id est, ad confitendum praepara te: “Surge velociter,” id est, ne tardes converti ad Dominum, ne differas, quod mors non tardat. “Et ceciderunt catenae de manibus eius,” quod divina gratia cor peccatoris illustrante, et praefatis admonitionibus excitante, consensus et delectatio deficiunt ab iniquitatis actione. “Dixit autem angelus ad eum: Praecingere, viriliter age;” “Praecingere,” ad bene operandum praepara te. “Praecingere,” desinentes sinus cupiditatis restringendo collige. “Et calcea te caligas tuas;” id est, adhibe actionibus tuis munitiones tuas, ne spinis desideriorum carnalium ulterius vulnerentur. Quo facto, subiecit: “Circumda tibi vestimentum tuum,” id est, indue pristinam fidem et iustitiam tuam, quam dormiens abiecisti: “Et sequere [me],” ut a morte resurgens nunquam deinceps moriaris, sed semper in novitate ambules. “Et exiens sequebatur eum,” quod fidelis anima talibus admonitionibus divinitus inspirata, abiectis pravis delectationibus, quibus irretita est, incipit bona desiderando sequi vocantem Dominum, tametsi nondum perfecte. Unde sequitur: “Et nesciebat, quod verum est, quod fiebat per angelum: aestimabat autem se visum videre:” plerumque enim fit ut anima, diabolicis tentationibus diu multumque fatigata, cum se divinitus ad patientiam et ad conversionem moneri sentit, non putat esse divinam admonitionem, quam intus audit, sed potius aliquam phantasticam delusionem, quam audire solita fuit, unde necesse est, ut Dominus circa illam tale quid agat, quo se non phantastice deludi, sed divinitus admoneri certissime sciat. Sequitur: “Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ultro aperta est eis.” Primam et secundam custodiam transit, qui primum consensum et delectationem noxiam in quibus a diabolo custoditus est, poenitendo et confitendo derelinquit. Restat adhuc porta ferrea: quod videlicet animae a malo declinare et bonum facere deliberanti, quandoque pertinaciter obsistit dura consuetudo peccandi, quae generat difficultatem bene vivendi: quae nimirum consuetudo, nisi divina gratia, in terris ducet hominem ad illam, cui praeest Herodes, civitatem, hoc est, ad tartaream mansionem; sed angelo praeeunte et ducente porta ferrea ultro reperitur: quod Christi gratia praeduce et comitante, licet longaevior et durior exstiterit prava consuetudine facile dirumpitur, et aditus exeundi poenitenti animae pandatur. “Et exeuntes processerunt vicum unum.” Tunc enim peccatrix anima portam ferream exit cum duram peccandi consuetudinem deserit. Tunc autem in vicum procedit, cum in libertate et amplitudine bonae operationis usque ad debitum bene vivendi homini modum et ordinem perficit. “Et continuo discessit angelus ab eo:” non quod animam poenitentem et bene viventem Christus omnino deserat; sed quod illam libero arbitrio gratia comitante committat, ut sibi dimissa discat, a quo illi est, ut bene vivat, eique gratias indesinenter agat. Unde aperte subiungitur: “Et Petrus ad se reversus dixit: Nunc scio vere quod misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manibus Herodis, et de omni exspectatione plebis Iudaicae.” Anima quippe nimis a se longe recessit, quando pravae suggestioni delectando consentit. In se autem revertitur, quando malum deserere et bonum agere perfecte molitur, sive in se revertitur, et qualis olim a Deo facta fuit, et qualem se peccando fecerit, qualisque iterum per Dei gratiam sit, veraciter intuetur. Denique consensu pravitatis abiecto cum noxia delectatione et vita pessima consuetudine iam ad se perfecte rediens anima cognoscit et meminit in quibus malum fuit. Unde confitetur se non quidem pro meritorum suorum praerogativa, sed per coelitus emissam sibi gratiam de potestate principis tenebrarum suorumque satellitum esse ereptam, qui maligne exspectabant eam ad mortem usque ad producendam. Herodes, qui innocentes pueros occidit, principes persecutorum, qui contra Ecclesiam saeviunt, figuraliter exprimit. Quod enim innocentes pueri referuntur occisi, significat per vitae innocentiam et humilitatis meritum ad martyrii gloriam perveniendum. Quod bini occisi sunt, doctrina et operatione perfectos indicat. Quod infra simplices et idiotas fide, tamen non fide constantiae fortes aeque denuntiat. Quod “in Bethlehem et in omnibus finibus eius” occisi sunt, ostendit non solum in Iudaea, unde Ecclesiae coepit origo, sed etiam quicunque terrarum perfidos servituros et fideles esse coronandos. Quod illi occisi sunt, et Christus evasit, insinuat quidem corpore martyres posse perimi: sed Christum nullo modo posse vel viventibus vel occisis eis auferri. Unde Apostolus: “Sive vivimus, sive morimur, Domini sumus.” Herodes etiam simulatores exprimit, cum magos in Bethlehem ad inquirendum diligenter puerum mittit. Adhuc enim velle se adorare simulat, ut illum possit exstinguere. Sed nihil est malitia hominis contra consilium divinitatis.