Fundamentum
Fundamentum est Christus, ut in Paulo: “Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est quod est Christus Iesus.” Fundamentum, fides, ut in Psalmis: “Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea;” id est, destruite penitus in Ecclesia quidquid est iustitiae, donec et fidem evellatis. Fundamentum, occulta diaboli, ut in cantico Habacuc: “Denudasti fundamentum usque ad collum (0936A),” id est, detexisti occulta diaboli usque ad finem, vel usque ad suggestionem. Per fundamentum, apostoli, ut in Psalmis: “Fundamenta eius in montibus Sion collocantur;” quod videlicet apostoli Ecclesiae fundatores in prophetis mittuntur. Per fundamenta praedicatores, ut in Iob: “Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae?” id est, quando confirmavi doctores Ecclesiae. Per fundamenta elationes superborum, ut in cantico Deuteronomii: “Montium fundamenta comburet,” id est elationes superborum vindicta destruet. Per fundamenta defensores Ecclesiae, ut in Apocalypsi: Et murus civitatis habet fundamenta duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum et agni.” Defensores enim Ecclesiae fundati sunt in prophetis et apostolis, et fidem quam acceperunt, habuerunt et illi.” Nomen et agni in ipsis est, quod ipsum venturum, et pro mundi salute passurum praedixerunt. Per fundamenta delectationes carnales, ut in Iob: “Fluvius subvertet fundamenta eorum;” quod instabilitas huius brevis vitae terminat delectationes reproborum. Per fundamenta summi principes orbis, ut in Psalmis: “Fundamenta montium conturbata et commota sunt,” id est, principes principum devoti ad fidem venerunt, videntes iram, nisi mutarentur, super se venturam.