Iacinctus
Iacinctus, coeleste desiderium, ut in Exodo: “Aurum et argentum et aes et iacinctum,” id est, sapientiam et eloquentiam, praedestinationem et desiderium coeleste. Per iacinctum, praemia aeterna, ut in Cantico: “Manus sponsi tornatiles aureae plenae iacinctis,” quod opera, quae Christus in opere exercuit, sapientiae claritate fulgescunt, et aeternis praemiis digna sunt.