Cardines
Cardines sunt spiritus angelici, ut in libris Regum cardines dicuntur fuisse in interiore domo Sancti sanctorum quod spiritus sanctorum laetantur in intimis coelorum. Cardines praedicatores, ut in cantico: “Domini enim sunt cardines terrae quod ad Dominum pertinent praedicatores Ecclesiae. Cardines fines mundi, ut in Iob: “Cardines quoque maris operiet,” id est, fines mundi leget.