Pilosi
Pilosi sunt immundi spiritus, ut in Isaia: “Et pilosi saltabunt ibi,” quod in mente reproba immundi spiritus eius perditioni congratulantur. Pilosus, quilibet superfluitate studens, ut in Genesi: “Esau pilosus, et ego lenis,” quod reprobi superflua diligunt, et electi superflua a se cohibere student. Pilosus, quilibet humilis, atque vilis erat in . . . . suis et castitate corporali roboratus.