Capillus
Capillus est subtilitas cogitationum, ut in psalmo: “Verticem capilli perambulantium [in delictis suis] confringet,” id est, acumen subtilitatis haereticorum destruet. Capillus, ordo praedicatorum, ut in Daniele Abacuc capillo de Iudaea in Babylonem transvectus esse perhibetur; per Abacuc, qui amplectens sive luctator interpretatur, Redemptor noster exprimitur, qui ut suos sibi amplectens luctam contra diabolum iniit: “Erat autem Abacuc in Iudam,” et Christus spiritualiter ad Iudaeos missus est. “Ille pulmentum coxerat,” quod Christus ex aqua sapientiae Spiritu santo cooperante cibum vitae praeparavit. Ille “panes in alveolo intriverat:” et Christus apostolis quasi Dominici verbi vasculis pabulum doctrinae spiritualis exponendo tanquam frangendo commiserat. Ille “in campum iniens tulit messoribus:” et Christus ad Synagogam veniens praedicavit Iudaeis. “Dixitque angelus ei: Fer prandium quod habes, in Babylonem, Danieli, qui est in lacu leonum,” quod apostoli gentibus salutem a Dominis dari deprecabantur. Per Babylonem, confusa gentilitas; per Danielem, populus gentium; per lacum leonum, tenebrosa conversatio daemonum. “Lacus itaque in Babylonem,” habitatio est daemonum in gentilitate: “Daniel in lacu,” populus gentium habitans in regione umbrae mortis. “Babylonem, ait Abacuc, non vidi, et lacum nescio;” et Dominus: “Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel.” Abacuc ergo capillo in Babylonem translatus, Danieli prandium, quod messoribus praeparaverat, attulit; et Redemptor noster per praedicatores suos verbum salutis Iudaico populo destinatum, gentibus ministravit. “Surrexit Daniel et comedit;” et populus gentium ab errore surgens ad fidem erigitur, et divinae doctrinae pabulo reficitur. Relicto Daniele, Abacuc in locum, unde translatus est, restituitur: et Christus plenitudine gentium completa ad Iudaeos redibit, et tunc omnis Israel salvus fiet. Per capillos, angeli, ut in Apocalypsi: “Capilli erant candidi,” quod angeli Domini in perenni claritate sunt perspicui. Per capillos sacramenta legis, ut in Iob, ipse Iob legitur a capite capillos rasisse, quod Christus legis sacramenta ab illo primo sacerdotio scitur abstulisse. Per capillos, cogitationum superflua, ut in lege iubentur Nazaraei capillos in sacrificii igne ponere; quod perfecti cogitationes superfluas flamma dominici amoris incendere debent. Per capillos, populi fideles, qui Christo capiti adhaerent, ut in Cantico: “Capilli tui sicut grex caprarum, quae ascenderunt de lavacro,” quod populi per baptismum loti summa per desiderium petunt. Per capillos, terrena abundans substantia, ut in Evangelio Maria capillis capitis pedes Domini tersit, quod fidelis quisque ex sua abundantia pauperibus necessitatem tribuit.