Castra
Castra sunt angeli, ut in Genesi: “Castra Dei sunt hic,” id est, Angeli Dei sunt ii in quibus habitat Deus. Castra viri sancti, ut in Ezechiele: “Ut sonus multitudinis atque castrorum,” id est, ut fama multorum sanctorum. Castra tota simul Ecclesia, ut in Cantico: “Ut castrorum acies ordinata,” id est, ut concors Ecclesiae conventus. Castra, virtutes spirituales, ut in Cantico: “Quid videbis in Sunamitide, nisi choros castrorum,” quod in populo Iudaico, quando conversus fuerit ad fidem, ornamenta erunt spiritualium virtutum. Castra, persecutores, ut in psalmo: “Si consistant adversum me castra, id est, quando mihi resistent adversarii mei, in Deo confidam.