Cathedra
Cathedra quaedam est mundi, in qua non sedet Christus; quaedam Moysis, in qua Pharisaeus est audiendus; quaedam seniorum, in qua laudatur Deus. Prima est pestilentiae, secunda iustitiae, tertia gloriae. Prima, est mollities damnabilis. Secunda, austeritas spiritualis regiminis. Tertia, sublimitas coelestis beatitudinis. In prima sedent mali, in secunda boni, in tertia beati. In prima peccatores, in secunda doctores, in tertia regentes. Primam cathedram hi quatuor pedes sustentant, negligentia sui, oblivio Dei, decor visibilium, dulcor delectabilium. Reclinatorium eius, peccati delectatio, pulvinar peccati perpetratio. Negligentia sui, et oblivio De interioris animae oculos eruunt. Decor visus, et dulcor dilectionis mortiferos eius pedibus laqueos involvunt. Peccati delectatio illam illaqueat, peccati vero perpetratio illam praecipitat. Quatuor secundae cathedrae pedes, quatuor sunt cardinales virtutes, prudentia, fortitudo, iustitia, temperantia. Reclinatorium eius, dilectio Dei, pulvinar, testimonium conscientiae. Prudentia quae illuminat, fortitudo quae roborat, iustitia quae exornat, temperantia quae modificat. Dilectio Dei quae laetificat, testimonium conscientiae quod tranquillat. In cathedra tertia quatuor pedes sunt, electorum scilicet essentia, potentia, scientia, dilectio. Reclinatorium, praesentia divinae visionis. Pulvinar, pax summa quietis. Tunc namque veraciter electi erunt, poterunt, scient, amabunt, videbunt, requiescent, erunt sine mortalitate, poterunt sine debilitate, scient sine errore, amabunt sine offensione, videbunt in plenitudine, requiescent in summa pace. Igitur prima cathedra est iniquitatis, secunda aequitatis, tertia felicitatis. Qui in prima sedent, subduntur carni, in perpetratione omnis peccati; qui in secunda, praesident Ecclesiae in auctoritate recti iudicii; qui in tertia, exultant cum Deo in aeternitate felicis gaudii. Ex his cathedris prima est devitanda, secunda amanda, tertia desideranda, quod prima, malitia, secunda bona, tertia beata.