Columba
Columba est Spiritus sanctus, ut in Evangelio: “Vidi Spiritum sanctum quasi columbam descendentem [et manentem] in ipso,” quod in simplicitate et mansuetudine venit Spiritus sanctus in Christum. Columba, Christus, ut in propheta: “Deserta facta est terra a facie irae columbae,” quod in iudicio Christi reprobi peribunt, quos modo mansuete et simpliciter tolerat. Columba, Ecclesia, ut in psalmo: “Pennae columbae deargentatae,” quod pastores Ecclesiae divinis eloquiis sunt decorati. Columba, quilibet simplex, ut in Psalmis: “Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo,” id est, unde mihi avolatus a molestis, ut non amittam simplicitatem meam? Columba quilibet fatuus, ut in Osea: “Columba seducta non habens cor,” quod decepta prava mens ad cor reverti . . . Columba quilibet temtor mundi, ut in Genesi: “Non invenit columba, ubi requiesceret pes eius,” quod qui perfecte mundum contemnit, affectum suum in eo per amorem non figit. Columba, vita activa, ut Genesi, Abraham in sacrificio turturem obtulit et columbam, quod perfectus quilibet solitudinem Deo offert contemplationis, et publicum actionis. Per columbam dona Spiritus sancti, ut in Evangelio: “Eos qui columbas vendebant in templo, eiecit,” quod venditores et emptores donorum Spiritus sancti ab Ecclesia Deus extorres facit. Per columbas gemitus poenitentiae, ut in Evangelio, in purgatione sua beata Maria duos pullos obtulit columbae: quod per duplicem poenitentiae gemitum fidelis se anima purgat, dum videlicet dolet tam bonum, quod omisit, quam malum, quod admisit.