Collum
Collum est ordo praedicatorum, ut in Cantico: “Collum tuum sicut turris eburnea,” id est, praedicatores, qui cibum vitae aliis transfundunt, in se decori et casti sunt. Collum, sermo praedicationis, ut in Parabolis: “Ut addatur torques collo tuo,” id est, ut sermo praedicationis in deficienti virtutum connexione confirmetur. Collum, mens, ut in Isaia: “Solve vincula colli tui,” id est, abiice terrena desideria tua, quae ad ima deprimunt mentem tuam. Collum, fides, ut in Cantico: “Vulnerasti me in uno crine colli tui,” id est, ad pietatem me commovisti in unitate fidei, per quam caput, Christus, suo corpori, quae est Ecclesia, unitur. Collum audacia, ut in Iob: “Cucurrit adversus eum adverso collo,” id est, superba audacia ei restitit. Collum, finis, ut in Abacuc: “Denudasti fundamentum usque ad collum,” id est, abscondita diaboli aperta fecisti usque in finem. Collum, elatio, ut in Iob: “In collo eius morabitur fortitudo,” quod propter superbiam suam diabolus se fortem iudicat.