Impius
Impius, populus Iudaicus Christum persequens, ut in Iob: “Sicut impius, inimicus meus,” quod plebs Iudaica, quae Christum persequendo imitatur, impietate plena est. Impius, quilibet reprobus, ut in Iob: “Haec est pars hominis impii,” quod reprobus quilibet partem in poena aeterna habet cum diabolo. Impius, Antichristus. ut in psalmis: “Dum superbit impius, incenditur pauper,” quod dum in tantum Antichristus extollitur, humiles ab eo opprimuntur. Impius, antiquus hostis, ut in Iob: “Terra data est in manus impii,” quod caro Christi tradita est in potestatem diaboli ad passionem.