Hermon
Hermon gentiles indicat, ut in Psalmis: “Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt,” quod Iudaei per legem venientes et illuminati, et gentiles diabolum anathematizantes, et a vitiis alienati Domino tuo subdi gaudebunt. Thabor enim veniens lumen, Hermon anathema vel alienon dicitur Hermon, quod interpretatur lumen exaltatum, Christum significat, dicente psalmo: “Sicut ros Hermon, qui descendit in monte Sion,” id est, gratia Christi exaltati, qui venit ad Ecclesiam, quod tale est fratres habitare in unum consensum, qualis est gratia Christi, quae descendit in eminentiores ecclesiae. Futura speculantis Sion specula interpretatur.