Apis
Apis est immundus peccator, ut in Isaia: “Sibilabit Dominus api,” quod immundum peccatorem per inspirationem suam ad se vocat. Apes humiles sunt, ut in Ecclesiastico: “Modicum in volatilibus apis,” quod humiles inter superbos facti sunt. Per apes detractores, ut in Psalmis: “Circumdederunt me, sicut apes,” quod in aperto me laudabant, et in occulto mihi detrahebant, quod apes in ore mel, et in posterioribus aculeum habent.