Ira
Ira Dei, non est perturbatio mentis, sed experientia iustae ultionis; vel, ira Dei est motus animae cernentis legem Dei a malo homine praeteriri, per quem motum multa vindicantur; vel, ira Dei est obscuritas, quae consequitur transgressores; ira Dei est poena purgatoria. Fervor, aeterna damnatio in corpore et anima. Unde in Psalmis: “Domine, ne in furore tuo arguas me, etc.” Sicut durius est argui quam corripi, sic durior noster furor quam ira. Argui quippe est accusari. Ubi metuendum est, ne accusatio finem habeat damnationem. Corripi vero ad emendationem valet. Illi in iudicio arguentur, hoc est, damnabuntur, quod sine fundamento, quod Christus est, invenientur: illi autem corripientur, hoc est, emundabuntur, qui super fundamenta aedificant ligna, fenum, stipulam. Detrimentum enim patiuntur, ipsi vero salvi erunt, sic tamen quasi per ignem. Erat igitur iste poenitens, non solum ut aeterna damnatione minime damnetur, verum etiam ne poenis purgatoriis emundetur: sed potius experiatur pietatem mentis medicina, si sentiat severitatem irati iudicis.